- ADRIANUS
- I.ADRIANUSImperator Roman. qui post vexatos Christianos, morbô aquae intercutis periit. Vitam eius inter ceteros conscripsit Aelius Spartian. Moriens hos versus fudissodicitur; c. 25.Animula, vagula, blandula,Hospes, comesque corporis,Quae nunc abibis in loca,Pallidula, rigida, nudula,Nec, ut soles. dabis iocos.Mirum autem, quare Spartiano hi versiculi parum videntur elegantes, nam ita mox iudicat c. 26. Videbimus alibi, inquit Casanbon: quantum isti Scriptores (Historiae Augustae) poeticâ facultate valuerint. Multa enim de Graecis a se versa his librisinseruerunt: prae quorum venustate scilicer sorder Hadrianea debuerint. Nobis vero hi dimetri mollissimi, et melioris saeculi elegantiâ dignissimi cum viderentur, etiam Graece idem fecimus Hadrianum Cicere nisi hoc potius balbutire est:Ε᾿ράσμιον Ψυχάριον,Ξένη, χ' ἑταῖρα σώματος,Ποῖ νυν̑ ράλαιν' ἐλεύσεαι,Α᾿μενὴς, γοερά τε καὶ σκιὰ,Οὐδ᾿ οἷα πάρος τρυφήσεαι;Subdit Historicus praedictus, c. 26. Nec multo meliores fecit et Graecos. Atqui exstant nonnulli adhuc, non quales hic Criticus iudicat, sed qui meritô suô, ceterorum quos amisimus, ingens desiderium in nobis excitent. Quate etiam non defuêre, qui argntias illius mirarentur. Eiusmodi est, quod apud Theophylactuim Simocattum, scriptorem eximium inter Graecos recentiores, observabamus, epistolâ illâ, quae incipit: Ο῾ φυσικός σοι κόσμος παρῴχηκε. Clauditur autem sic. καὶ γῆρας γὰρ ἀδικεῖς, καὶ νεότητα τὴν μεν ἐπατγελλομένη διέψ ευσαι, ρὸ δὲ κεκτημένης ενόθ ευσας. Hadrianum sine dubio imitatur, qui aegro et mendico homini, a quo fuerat his versibus compellatus,Η῞μισύ μου τέθνηκε' τὸ δ᾿ ἥμιϚυ λιμὸς ἐλέτχει.Σωσόν μου Βασιλεῦ, μουσικὸν ἡμίτονον.Respondit hôc argutissimô distichô:Α᾿μφοτέρους ἀδικεῖς καὶ Πλουτέα καὶ Φαέθοντα,Τὸν μεν ἔτ᾿ εἰσορόων, τȏυ δ᾿ ἀπολειπόμενος.Nic. Lloydius.II.ADRIANUSLuculli legatus. Plut. in Lucullo.III.ADRIANUSPhoenix, patriâ Tyrius, docuit Athenis multô cultu, victûsque sumptu. Amatus est magnopere a Marco Antonio et Romam ab eodem ductus. Herodis discipulus fuit, et Aristidis aemulus. Inter alia, Μεταμορφώσεις consignavit. Vid Suidam, et Voss. l. 3. c. 6. de Hist. Lat.IV.ADRIANUSager in Piceno, Plin. l. 3. c. 13. et 14. ab Adria Romanorum colonia.V.ADRIANUSvide Hadrianus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.